Bugár család nemeslevelének másolata 1798. augusztus(?) 17. (LATIN)
1774. december 22.
A nemeslevél másolatának szövege:
Nos Leopoldvs Dei gratia Electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniœ, Hungariœ, Bohemiœ, Dalmatiœ, Croatiœ, Sclavoniœ, Ramœ, Serviœ, Gallitiœ, Lodomeriœ, Cumaniœ, Bulgariœque, &c. Rex, Archi Dux Austriœ, Dux Burgundiœ, Brabantiœ, Styriœ, Carinthiœ, Carnioliœ, Marchio Moraviœ, Dux Lucemburgœ, ac Superioris, & Inferioris Sylesiœ Virtembergœ, et Thekae, Princeps Sveviœ, Comes Habspurgi Tyrolis, Terreti, Giburgi, et Goritiœ Landgravius, Alsatiœ Marchio Sacri Romani Imperij supra Anasum, Burgoviœ, utriusque Lusatiœ Dominus Marchiœ Sclavonicœ Portus Naonis, et Salinarum &c.
Memoriœ comendamus tenore prœsentium Significantes quibus expedit universis: Quod Nos cum ad nonullorum Fidelium Nostrorum humillimam supplicationem propterea factam Majestati tum vero et attentis, et Consideratis, fidelitate, et fidelium Servitiorum meritis Fidelis Nostri Georgii Bugar quœ ipse Sacrœ primum prœdicti Regni Nostri Hungariœ Coronœ, et deinde Majestati Nostrœ pro locorum, et temporum varietate, atque occasionum exigentia fideliter, et Constanter exhibuit, et impendit ac imposterum quoque pari fidelitatis Constantia se se exhibere, et impendere velle pollicetur. Cum igitur obid tum vero ex Gratia, et Munificentia Nostra, qua plerosquœ, de Nobis, et Republica Christiana bene meritos ac virtutis colendœ studiosos Antecessorum Nostrorum Divorum quondam Hungariœ Regum, exemplo prosequi eisque certa virtutum Suarum monumenta, quœ ad majora quœquœ tractanda incitare possent, decernere Consvevimus.
Eundem itaque Georgium Bugar ac per ipsum Petrum, et Nicolaum, filios ejusdem Carnales et Uterines, nec non Susannam et Elisabetham filias, una cum Hœredibus, et posteritatibus Eorundem utriusque Sexus universis, ex statu, et Conditione Ignobilium in qua hactenus perstitisse dicuntur, de Regiœ Nostrœ potestatis plenitudine, et gratia speciali in Coctum ac numerum verorum, et antiquorum prœmemorati Regni Nostri Hungariœ Partiumque ei annexarum Nobilium duximus adnumerandos cooptandos, et adscribendos.
Annuentes, et ex certis rationibus, animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris ac perpetuis semper temporibus omnibus illis gratijs honoribus in dultis Privilegijs Libertatibus Iuribus, Prœrogativis, et Immunitatibus quibus cœteri veri, et antiqui, et indubitati, prœfati Regni Nostri Hungariœ Partiumque ei annexarum Nobiles hactenus pro more, aut de Iure vel consvetudine usi sunt, et gavisi utunturque, et gaudent, uti frui gaudere, possint, ac valeant, Hœredesque, et posteritates ipsorum utriusque Sexus universi valeant, atque possint.
In cujus quidem erga ipsos exhibitœ gratiœ, et Clementiœ, ac liberalitatis testimonium, verœque et indubitatœ Nobilitatis signum; hœc arma sive Nobilitatis insignia Scutum videlicet:
Militare erectum Cœrulei Coloris fundum illius latepatenti viridi campo interocupante, cujus in medio Juvenis rubro vestitus amictu Cothurnis flavis subductoque vertici apposito pileo dextra ternas spicas Triticeas in altum vergentes servare sinistra vero manu gladium, de Brachio gepare eoque dependentem fulciri directeque in Campo stare Conspicitur.
SCUTO incumbentem galeam Militarem Craticulatam sive apertam Regio Diadœmati ex eoque integrum brachium Humanum, ternas itidem spicas Triticeas prioribus Conformes ostentans proferente ornamenta.
Ac summitate vero sive Cono Galeœ laciniis seu lemniscis hinc flavis et ceruleis, illinc autem Candidis atque rubris in scuti extremitate in Campum se se diffundentibus, ejusque fundamentum decenter, ac venuste exornantibus, quemadmodum haec omnia in principio sive apice Pictoris edocta manu, et artificio propriis ac genuinis suis Coloribus clarius depicta, et ob intuentium oculos lucidius spectentur, et Conspiciantur;
Eidem Georgio Bugar, Filiis PETRO, & NICOLAO Carnalibus ejus dem et Uterinis nec non SUSANNÆ, & ELISABETHÆ pariter filiabus, ipsorumque Hœredibus et posteritatibus utriusque sexus universis danda duximus, & Conferenda;
Decernentes et ex Certa Nostra Scientia annuentes ut ipsi a modo imposterum futuris semper ac perpetuis temporibus, Eadem arma, sive Nobilitatis Insignia, more aliorum antiquorum atque indubitatorum jam fati Regni Nostri Hungariœ Partiumque eidem adnexarum Nobilium, seu isdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis, aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis, militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clipeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae vetustae ac sincerae nobilitatis titulo,quo eos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus ferre, gestare, illisque in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredes et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. Immo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam præsentes litteras nostras privilegiales, Secreto Sigillo Nostro quo ut REX HUNGARIÆ utimur. Eisdem videlicet GEORGIO BUGAR item Petro & Nicolao filijs ejusdem prœdeclaratis, nec non filiabus earundemque Hœredibus, et posteritatibus utriusque sexus universis danda duximus, et Concedenda.
DATUM per Manus Fidelis Nostri Nobis sincere dilecti Reverendissimi Christo Patre Domini Georgii Szelepcsényi Colocensis et Bachiensis Ecclesiarum Canonice Unitarum Archi Episcopi, Administratoris Episcopatus Nittriensis, locorum, et Comitatuum eorundem Supremi, ac Perpetui Comitis Consiliarij Nostri Intimi prout et prœdicti Regni Nostri Hungariœ Aulœque Nostrœ Regiœ Cancellarij in Arce Nostra Regia Posoniensi Die Vigesima Mensis Junij Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Sexagesimo Secundo Regnorum Nostrorum Romani quarto, Hungariœ et reliquorum Septimo, Bohemiœ vero anno Sexto.
Reverendissimis ac Venerabilibus in Christo Patribus Dominis Georgio Lippaj de Zombor Metropolitanœ Strigoniensis, et antelato Georgio Szelepcsényi Colocensis, et Bachiensis Ecclesiarum Canonice unitarum Archi Episcopis, Thoma Palffy ab Erdőd Electo Agriensis, Petro Petresich Zagrabiensis, dicto Georgio Szelepcsényi administratore Nittriensis, Joanne Pálfalvaij Electo Varadiensis, Georgio Szécsényi Electo Jaurinensis, Francisco Szegedy Transylvaniensis, Stephano Sennyey, de Kis-Sennye Electo Vesprimiensis, Francisco Szent Györgyi, Electo Vaciensis, Hyacintho Makripodary Electo Chanadiensis, Fratre Joanne Salix Electo quinque Ecclesiensis, Petro Marianij Segniensis, & Modrusiensis Episcopatu Sirmiensi vacante, Francisco Tolnay Electo Samadriensis altero Francisco Gorup Electo Noviensis, Mathœo Szent Tamássy Electo Corbaviensis, Fratre Paulo Ivanovics Electo Tinniniensis, Joanne Matkovics Electo Scardonensis, Fratre Mathœo Benlich Electo Bosnensis et Joanne Baptista Barsotti Electo Rosonensis Ecclesiarum Episcopis Ecclesias DEI feliciter Gubernantibus
ITEM Spectabilibus et Magnificis, Comite Francisco Veselényi de Hadad Perpetuo in Murány annonati Regni Nostri Hungariœ Palatino, Comite altero Francisco de Nadasd Iudice Cuirœ Nostrœ Regiœ, Comite Nicolao a Zrinio memoratorum Regnorum Nostrorum Dalmatiœ Croatiœ et Sclavoniœ Bano, Comite Stephano de Csák Tavernicorum dicto Comite Nicolao a Zrinyio Agazonum, Comite Georgio Erdődy de Monyorókerék Cubiculariorum, Comite Nicolao Palffy ab Erdőd Ianitorum Comite Georgio Illésházy Dapiferorum, Comite Adamo Forgách de Ghymes Pincernarum, Comite Paulo Eszterházy de Galantha Curiœ Nostrorum Regalium in Hungaria Magistris memorato Comite Nicolao Palffy ab Erdőd Comite Comitatus Posoniensis cœterisque quam plurimis toties fati. Regni Nostri Hungariœ Comitatus tenentibus Et, H O N O R E S.
Leopoldus mp.’
Georgius Szelepcsényi Archi Episcopus Colocensis mp.’
Stephanus Orban mp.’