Wenzel Gusztáv: Árpád-kori új okmánytár Codex Diplomaticus Arpadianus Continuatus, 7. kötet
2009.12.17 20:2145.
IV. Béla király az esztergami egyházat Ság és Ebed nevű földeknek birtokában ujból megerősíti.
1239.
Bela Dei gracie Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie Cvmanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in uero omnium salutari. Ad noticiam vniuersorum, tam modernorum, quam futurorum, harum serie uolumus peruenire, quod cum Diuina fauente gracie per successionem paternam Regni regimine ad nos deuoluto, superfluas et illicitas donaciones perpetuitatum reuocaremus; quia Ecclesiam Strigoniensem in omuibus, in quibus possumus, diligere intendimus, duas terras Castri, nomine Sag et Ebed, quas pie memorie Andreas Rex, pater noster, antea prefate Ecclesie contulerat, nos cognita quantitate et qualitate illarum, per Lucam Comitem de Hvnth, fidelem nostrum, dictam terram Sag, ad Castrum Hunth pertinentem, que potest sufficere vsui duorum aratrorum et dimidij, et locum molendini super aquam Ypul, et fenetum; terram uero Ebed antedictam, ad Castrum Golgouch pertinentem, ad octo aratra sufficientem, cum octo mansionibus castrensium ibidem existencium, quos eadem servicio Eeclesie Strigoniensi teneri deputauimus, quo Castro tenebantur supradicto; ita tamen, quod eadem Ecclesia eos uendendi, seu donandi, 67nec alio modo in aliquam personam transferendi non habeat facultatem; fenetum eciam septuaginta iugerum in eadem terra, et piscinam cum loco piscature, quod wlgo togna dicitur, et insulam communem cum alijs mnltis, ubi sunt uirgulta et viginti septem arbores piri siluestris, ab illis castris exemptas eidem Ecclesie contulimus, iure perpetuo possidendas. Nomina uero supradictorum castrensium sunt hec: Botha, Cel, Tywan, Pincusd, Bugar, Bogud, Hete et Nicolaus. Vt igitur huius nostre concessionis series salua et inconcussa permaneat; presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum Bude anno Dominice Incarnacionis Mº CCº XXXº nono, secundo nonas Marcij, Regni autem nostri anno quarto.
(Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 437. l.)———
Vissza