Wenzel Gusztáv: Árpád-kori új okmánytár Codex Diplomaticus Arpadianus Continuatus, 2. kötet

2009.12.17 20:19

11.
IV. Béla király megerősíti a Pannónia szent hegyén (Pannonhalmán) Geiza fejedelem és sz. István király által alapított, s ezek és más magyar királyok, számos főurak és honfiak által gazdagon megadományozott szent-mártoni apátság jószágait és jövedelmeit.
1234–1270.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Quum labilis est hominum memoria et rerum turbe non sufficit, congruum est et ad cautelam errorum expediens, quod ea que geruntur in tempore tam in rebus ecclesiasticis quam mundanis, ne propter obliuionem labantur cum tempore, viuaci litterarum testimonio perennentur, precipue propter frequentem calumpniam aliquorum, qui nonnunquam peccatis exigentibus laborant clara obfuscare, recta subuertere et ueritatem suo conamine subdere falsitati. Hac igitur consideracione inducti uolentes indempnitati et quieti Monasterii Beati Martini de Sacro Monte Pannonie salubriter cum cautele studio prouidere, omnes terras eius igitur quandocunque et quocunque iusto titulo acquisitas per fidelem nostrum magistrum Albeum Archidiaconum Nitriensem, uirum utique circumspectum et diseretum, iussimus erectis nouis metis et distinctis terminis designari, prout in subditis apparebit, nichilominus precipientes eidem magistro specificare et redigere in scriptis condiciones, officia seu seruicia cunctorum hominum pertinencium ad Monasterium memoratum, ut per hoc utrique, Monasterio videlicet 2et populo fideliter sit prouisum; Monasterio, ne propter incertitudinem officiorum per maliciam eiusdem populi debitis et consuetis seruiciis processu temporis defraudetur; populo uero, ne alias quicquam ultra debita et consueta seruicia per Monasterium exigatur. Prefatus autem magister preceptum nostrum adimplens diligenter terras metatas et condiciones hominum Monasterii sepe dicti redactas in scriptis nobis fideliter presentauit. Quarum series sic se habet:

Ipse Mons Sacer Pannonie, in quo situm est monasterium Beati Martini, habet per circuitum ipsius montis terram a cacumine montis inferius per tria miliaria ab omni parte sui, videlicet ab oriente, meridie, occidente et septemtrione ad unum aratrum pro quolibet miliari, quam a tempore Sanctorum Regum, scilicet Sancti Stephani et Ladizlai tenuit et possedit, et nunc possidet sine contradiccione aliqua pacifice et quiete, et circumcirea ad pedes supra dicti montis habet plures villas suas, que inferius nominantur. Conterminales autem villas habet has: Hymud que alio nomine Nelka dicitur, Tapan, villam agasonum Regis, villam Toryan, que est communis sibi et aliis; deinde protenditur terminus eius usque Sabariam, ubi dicitur natus Sanctus Martinus, et ibi in valle media est fons sacer, qui vocatur caput Pannonie, qui cum aliis fontibus facit riuulum sub ecclesia Sancti Willibaldi, et uocatur Pannosa; et inde descendit usque ad villam Ech, et ipse riuulus cum terra circa adiacenti pertinet totaliter ad dictum monasterium, et circumcirca riuulum habet plura feneta, stagna tria et totidem loca apta ad molendina; deinde descendit usque ad villam Nul, vltra riuulum uero iam dictum habet terras communes arabiles cum predictis villis, et siluas, colles, valles et nemora, que uulgo dicuntur Sacorov, in quibus habet plures vineas et loca apta ad plantandum vineas. Item habet conterminalem villam Rouozd et duas partes terre tocius ville ipsius, et terciam partem terre villarum predictarum Ech et Nul.

In villa Nelka jobagionum equestrium sunt XX mansiones, Othmar scilicet, Renke, Petrus et Egidius cum sua cognacione, preter paruulos et juuenes, quorum seruici debita Monasterio Sancti Martini secundum confessionem suam sunt hec, quod uidelicet debent seruire in equis proriis ita, 3quod si contingat eos ire cum Abbate, Decano uel monacho aut curiali comite sine eum nuncio Abbatis, equos suos procurant propriis expensis, persone uero ipsorum procurantur in victualibus, quamdiu sunt in via ex parte monasterii. Si uero mittantur ad legacionem per se, tune se et equos suos propriis expensis procurant. Item unaqueque mansio tenetur in suo curru et animalibus portare tunellam vini de vino monasterii in propriis expensis de Symigio et de Sala usque ad dictum monasterium Sancti Martini. Item unaqueque mansio debet metere monasterio duas capetias et una die fenum colligere et una die fenum portare. Preterea ad festum Sancti Martini quelibet mansio debet dare unam ydriam annone, et aliam brasii, et unum bouem triherbem de communi. Item dant liberas decimas dicto monasterio de omnibus bonis suis. Item semel in anno debent procurare dominum Abbatem dicti monasterii cum uno boue trianni, in galinis uero, anseribus, vino, ceruisia et panibus, feno et annona ad sufficienciam. Si autem non contingat Abbatem descendere inter eos, predictas procuraciones ipsimet portant ad monasterium. Item debent portare lapides, asseres in propriis curribus et animalibus ad monasterium, et custodire curiam Abbatis. Nomina vduornicorum de eadem villa hec sunt: Tad, Chyd, Chekle, Malcoz, Colombu, cum ceteris cognatis suis, qui vduornici insimul faciunt LVI mansiones preter iuuenes et paruulos. Et isti secundum propriam suam confessionem tenentur ad omnia seruiciorum genera, sicut in priuilegio secundi Andrea Regis et Palatini temporis sui Nicolay plenius continetur. Nomina coquorum de eadem villa sunt hee: Syldev, Feuche, Chotina, Zubud, Vros, Zumboth cum sua cognacione et filiis, qui insimul sunt XVI mansiones preter iuuenes et paruulos; et isti secundum confessionem suam ad plura seruiciorum genera scundum tenorem priuilegiorum Saneti Ladizlai et Regis andree. Hee sunt nomina de eadem villa equestrium seruiencium: Cekez, Pousa, Aga, Cheme, Cegu, cum sua cognacione et filiis, qui insimul XXII mansiones preter iuuenes et paruulos; et isti tenetur secundum confessionem eorum portare currus honeratos monasterii in propriis equis pinguibus et personis ubique per Regnum Vngarie sicut necesse fuerit, et ad alia omnia genera seruiciorum, preter vineas et aratra, 4sicut in priuilegio Sancti Ladizlai et Andree Regum plenius continetur et usus eciam approbauit. Nomina pellipariorum de eadem villa sunt hec: Chomoslo, Jacob, Dienys cum ceteris suis cognatis preter iuuenes et paruulos, qui insimul faciunt VII mansiones; et illi secundum suam propriam confessionem tenentur exercere seruicium pellipariorum in officina monasterii, et ad alia omnia communia seruicia sicut de equestribus et de aliis dictum est superius. Hec sunt nomina tornatorum de eadem villa: Forcos, Vosc cum sua cognacione, qui preter iuuenes et paruulos sunt VI mansiones; et illi secundum propriam suam confessionem tenentur principaliter ad officium tornatorum plenarie et secundarie ad alia omnia communia seruicia, sicut superius de equestribus jobagionibus et aliis dictum est. Hec sunt nomina lotorum: Tadeu, Vendegus cum suis cognatis de eadem villa preter iuuenes et paruulos, qui insimul sunt III mansiones; et isti tenentur ad omnia communia seruicia, sicut superiores, secundum suam propriam confessionem. Hec sunt nomina tawarnicorum de eadem villa: Tyz, Cheme cum sua cognacione, qui preter iuuenes et paruulos sunt VII mansiones; et isti tenetur secundum suam propriam confessionem ad omnia communis seruicia, sicut superiores. Hec sunt nomina preconum de eadem villa: Saul, Texe cum sua cognacione et filiis, qui insimul sunt IIII-or mansiones preter iuuenes et paruulos; et isti secundum suam confessionem preter hoc officium ad aliud non tenentur. Hec sunt nomina pistorum de eadem villa: Chuka, Stephan cum sua cognacione et filiis, qui sunt preter iuuenes et paruulos VIIII mansiones; et isti secundum confessionem suam propriam tenentur ad omnia communia seruicia ut superiores. Hec sunt nomina sutorum de eadem villa: Lypart, Lypolt cum sua cognacione, qui preter iuuenes et paruulos sunt VI mansiones, qui tenentur ad omnia communia seruicia sicut superiores. Hec sunt nomina qui parant marcium de eadem villa: Orod, Chod cum sua cognacione, qui preter iuuenes et paruulos sunt X mansiones, qui tenentur ad omnia communia seruicia sicut superiores. Hec sunt nomina fabrorum de eadem villa: Zuga, Vosos cum sua cognacione, qui preter iuuenes et paruulos sunt XXIII mansiones, qui tenentur ad omnia communia seruicia sicut superiores. Hec sunt 5nomina carpentariorum de eadem villa: Cozma, Petre cum sua cognacione, qui sunt preter paruulos et iuuene es V mansiones, et tenentur ad omnia communia seruicia sicut superiores. Hec autem villa secundum communem consideracionem vicinorum habet terram ad XXX aratra cum pluribus metis cyrcumdata, et est conterminalis per circuitum cum hiis villis: Nulos videlicet, Ganth, Nema, Barba, Tapan, Taryan es Asscun.

In predio Vyloch hec sunt nomina vduornicorum: Joanus, Vehi, Bocsa, cum filiis et cognatis suis, qui preter iuuenes et paruulos sunt XXV mansiones; et isti tenetur ad omnia genera seruiciorum sicut alii vduornici de predio Hymud. Hec sunt nomina aratorum de eodem predio: Reque, Mogus, qui preter paruulos et iuuenes sunt VI mansiones cum sua cognacione. Hec sunt nomina jobagionum liberorum de eodem predio: Vrlov, Phylippus.

In predio Torian hec sunt nomina jobagionum: Numhyv, Salomon, Poch, qui cum sua cognacione preter iuuenes et paruulos sunt X mansiones; et isti tenentur ad eadem seruicia cum jobagionibus de predio Hymud. Hec sunt nomina sutorum de eodem predio: Sumug, Tomas, qui cum sua cognacione preter iuuenes et parunlos sunt VII mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia cum sutoribus de predio Hymud. Hec sunt nomina agasonum campestrium de eodem predio: Forcud, Pos, Cyma; et isti tenentur ad omnia seruicia cum aliis seruicialibus. Hec sunt nomina sacriferorum de eodem predio: Chomza, Syca; Gumburo; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut et alii seruiciales. Hec sunt nomina buchariorum de eodem predio: Gabus, Op, Vs cum sua cognacione; et isti tenentur ad omnia seruicia cum aliis seruicialibus. Hec sunt nomina vduornicorum in eodem predio: Gurgus, Elya, Jacobus, Bede; et isti tenentur ad omnis seruicia, ad que tenentur vduornici de predio Hymud. Hec due ville proximo diete secundum communem consideracionem uicinorum habent terram ad quindecim aratra cum pluribus metis cirsumdatam, et sunt conterminales per circuitum cum hijs villis, videlicet villa Cepani, et secunda villa Toryan, que est castrensium.

In predio Ruozd hec sunt nomina jobagionum: Paulus, 6Lathart, Lepart, Leustah, Jacob preter paruulos et iuuenes. Hec sunt nomina vduornicorum de eodem predio: Mota, Cosma, Bolcer cum sua cognacione, preter iuuenes et paruulos sunt VI mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut alii vduornici de predio Hymud. Hec sunt nomina buchariorum de eodem predio: Arussod, Inus; et isti tenentur ad omnia seruicia, sicut alii bucharii. Hec sunt nomina vinitorum de eodem predio: Estud, Sey, Paulus; et isti tenentur ad omnia seruicia, sed de Symigio vinum non portant, et currus Abbatis non ducunt. Hec sunt nomina pulsatorum de eodem predio: Opus, Sereda; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut superiores seruiciales.

Hec sunt nomina jobagionum de villa Cebh comitis, que alio nomine similiter vocatur Ruozd: Cebh, Bugar, Ysaac, Bud, Pousa, Paulus, Vroch, Berta, Ybrahim, Joseph, Jacob, Aba, Garab. Isti sunt liberi et seruiunt monasterio in equis propriis, sed alia communia seruicia non faciunt. In eodem predio vinitor vnus nomine Comozlo, et ipse habet simile seruicium, sicut alii vinitores.

In predio Ech hec sunt nomina vinitorum seruorum: Chomos, Pouka, Vasard; qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones. Hec sunt nomina jobagionum in eodem predio: Scente, Albert, Bugud, qui cum sua cognacione sunt VII mansiones; et isti tenentur seruire monasterio in propriis equis.

In predio Nul hec sunt nomina vinitorum: Melegd, Arad, Buch, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones; et isti sunt veri serui ecclesie. In eodem predio hec nomina jobagionum equestrium: Tomas et Barabas cum filiis.

In predio Sag, quod alio nomine dicitur Hag hec sunt nomina vinitorum suorum; Catad, Stephan, Syke, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XX mansiones, qui et arare tenentur. Hec sunt nomina seruorum aratorum in eodem predio: Buhte, Scechyn, Tomas, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XII mansiones. Hec sunt nomina pulsatorum in eodem predio: Juanus, Chebet, Mosov, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes 7sunt XV mansiones, qui tenentur ad communia seruicia cum aliis pulsatoribus.

In alio predio Sag hec sunt nomina jobagionum: Pousa, Martinus, Renche, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XX mansiones; et isti tenentur ad eadem seruicia cum jobagionibus de predio Hymud. Et hec duo predia secundum communem consideracionem uicinorum possident terram monasterii ad X aratra pluribus metis metatam, preter pascua pecorum, que sunt communia cum aliis; et hec terra est conterminalis per circuitum cum hiis villis, videlicet cum tercia villa Sag, que est castrensium, Ech, et Nul, et Preke.

In predio Preche hec sunt nomina libertinorum: Obus, Vduorus, Fenke, Michael, Hevsed, qui sum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt decem et septem mansiones; et isti tenentur ad omnia communia seruicia, sicut et ceteri seruiciales. Hec sunt nomina vinitorum suorum in eodem predio: Buzte, Adamus, Vydecus, Ivan, Poth; qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt tredecim mansiones. Hec sunt nomina aratorum suorum in dicto predio: Gugus, Buztus, Venus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt septem mansiones. In eodem predio est vnus pulsator nomine Buztus. Hoc autem predium secundum communem consideracionem uicinorum habet terram ad sex aratra per circuitum pluribus metis metatam, et est conterminalis cum hijs, villis, videlicet Nul, Per, et secunda villa Preche.

In predio Semyansuka et Poznan hec sunt nomina jobagionum: Juanus, Tyburc, Budus et Petrus, Tomas, qui cum sua cognacione preter pueros et inuenes sunt quatuordecim mansiones; et isti sunt pares in seruicio cum jobagionibus de Hymud. Hec sunt nomina vinitorum seruorum in eodem predio: Nemel, Vrbanus, Tyuan, Becev, Paulus qui cum sua generacione preter paruulos et iuuenes sunt triginta mansiones. In eodem predia sunt duo tauarnici: Jordan et Geuden cum filiis; et isti sunt pares in seruicio cum aliis tauarnicis. Hec sunt nomina aratorum in eodem predio: Cenke, Hotolmos, Enge, qui cum cognacione sua preter paruulos et iuuenes sunt V mansiones. Hec autem villa secundum communem consideracionem vicinorum habet terram ad septem 8aratra cum pluribus metis metatam; et est conterminalis cum villis Poznan, et Mycud, et Per.

Notandum uero est, quod omnes predicte ville sunt site prope ad pedes Sacri Montis Pannonie.

In villa Ohsun hec sunt nomina jobagionum: Nicolaus, Mocus, Suprun cum propria terra eorum hereditaria.

In predio Olsuc hec sunt nomina vinitorum: Forcud, Buza, Sydubur, Varad, Andreas, Scemus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes quinquaginta et septem mansiones; et isti tenentur ad omnia communia seruicia sicut superiores, et tenentur iemem portare ligna super dorsum ad domum uel curiam Abbatis, et purgare; qui omnes sunt serui empticii et donati. Hec sunt nomina artificum, qui tenentur ad similia seruicia cum artificibus de Hymud: Neurent, Vendeg, Scega, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt V mansiones. Hec sunt nomina fabrorum de eodem predio: Ruuoz, Zuguoso; et isti tenentur ad seruicia sicut fabri de Hymud. Hec sunt nomina pulsatorum de eodem predio: Paulus, Vid, Clemen, Mocha cum filiis suis; et isti tenentur ad communia seruicia sicut alii pulsatores.

In predio Lazi hec sunt nomina jobagionum: Andreas, Joachym, Chobov, Dama, qui cum sua cognacione preter parnulos et iuuenes sunt XXIII mansiones; et tenentur seruire monasterio per omnia sicut jobagiones de Hymud. Hec sunt nomina equestrium in eodem predio: Hanta, Buna, Chumoz, Bulusoy, et cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt decem mansiones, et habent simile seruicium cum equestribus de Hymud. Hec sunt nomina coquorum in eodem predio: Pentuc, Echelleus, Tynlov, Ybrachyn, Porc, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XV mansiones, qui tenentur ad omnia seruicia cum cocis de Hymud. Hec sunt nomina pellipariorum de eodem predio: jacob, Hetes, Sereda, Hegud, Bena, Repud, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XXXIV mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia cum pellipariis de Hymud. Hec sunt nomina carpentariorum de eodem predio; Omodoy, Pousa, Benka, qui cum sua cognatione preter paruulos et iuuenes sunt VI mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia cum carpentariis de 9Hymud. Hec sunt nomina preconum in eodem predio: Poth, Chegur, Pousa, Vendegus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones. Hec sunt nomina vduorcicorum de eodem predio: Forc, Sebe, Joanus, Nicolaus, Zyridi, Keduelen, qui cum sua generacione preter paruulos et iuuenes sunt XXXIIII-or mansiones; et isti tenentur ad communia seruicia et sunt sicut vduornici de Hymud. Hec sunt nomina aratorum seruorum: Rescud, Crachin, Degwe.

In predio Vosyan hec sunt nomina jobagionum: Nicolaus, Cecunte, Pentuc, Pethke, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XXI mansiones; et isti tenentur seruire sicut jobagiones de Hymud. Hec sunt nomina illorum, qui debent vinum portare in eodem predio cum domino Abbate ubique per Regnum Vngarie: Vonyz, Gurgu, Burzu; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut superiores. Hec sunt nomina coquorum in eodem predio: Rec, Queuerug, Zouorug, Tomas; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut coci de Hymud. Hec sunt nomina fabrorum in eodem predio: Chomov, Buzte cum filiis; et isti tenentur ad eadem seruicia sicut fabri de Hymud. Hec sunt nomina carpentariorum de eodem predio: Guzu, Ereus, Stephanus, Benke, Zallas, Beneduc cum filiis; et isti eodem seruicio sicut carpentarii de Hymud. Hec sunt nomina sutorum de eodem predio, qui alio nomine tymar dicuntur: Stephanus, Vodos, Vodu; et isti non tenentur, nisi ad hoc officium. Hec sunt nomina vduornicorum de eodem predio: Cenkes, Arpad, Golombus, Feud, Beneduc, qui preter paruulos et iuuenes sunt XXX mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut vduornici de Hymud. Et hec sunt nomina aratorum seruorum de eodem predio: Sumboth, Bocsa, Gune Chencu, Cegreu cum filiis, Sag, Fuyn, Gyrolt, Roman. Hec due ville progime dicte habent terram secundum communem consideracionem uicinorum cum siluis et fenetis ad quinquaginta aratra uallatam cum multis metis; et est conterminalis cum hijs villis, scilicet Ohzynfolua, Ylmar, Radi, due Sag, Fuyn, Gyrolt, Liquiuosian, Roman.

In predio Sancte Crucis sunt hec nomina jobagionum: Vasar, Georgius, Bede, Kese, Scemus cum filiis, nepotes, ancille ecclesie, qui cum cognacione sua sunt XIIII mansiones; et isti tenentur ad seruicia sicut jobagiones de Hymud 10Hec sunt nomina pistorum in eodem predio: Latamas, Benke, Kycum; et isti tenentur ad eadem seruicia, sicut pistores de Hymud. Hec nomina fabrorum de eodem predio: Colov, Paulus, Morue, qui cum sua cognacione sunt preter iuuenes et paruulos VI mansiones; et isti tenentur ad seruicia sicut de Hymud est. Vnus coquus in eodem predio nomine Cysa, et iste tenentur ad seruicium sicut coci de Hymud. Hec sunt nomina equestrium de eodem predio: Budurog, Joachym; et isti tenentur ad eadem seruicia sicut equestres de Hymud. Hec sunt nomina aratorum in eodem predio: Hetenc, Moncha. Hec sunt nomina auri fabrorum: Arym, Meke; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut superiores. Hec autem villa secundum tenorem priuilegii Regis Andree habet terram ad decem aratra, preter nemora et sylvas et feneta, uallatam undique multis metis intiquis et nouis; et est conterminalis cum hijs villis, scilicet Feyn, Cezneyc, Kugere et Vosyan.

In predio Vegne hec sunt nomina illorum qui debent dare equum ad portandam capellam domini Abbatis: Mathev Symon, Teluch, Forcos, Paul, Petrus, Dubus, Petheu, Chomoc, Martinus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt quadraginta quatuor mansiones, qui tenentur ad omnia seruicia sicut jobagiones de Hymud et de Temurd. Hec autem villa cum siluis et remoribus habet terram ad decem aratra uallatam cum multis metis; et est conterminalis cum his villis, scilicet cum silua Bochon, Feneufey, Kvgere, Cestuch.

In predio Digna hec sunt nomina jobagionum: Symon, Martinus, Cenqu, Moraz, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes X et septem mansiones, qui tenentur ad seruitia sicut jobagiones de Hymud. Hec sunt nomina vduornicorum de eodem predio: Colma, Hyze, Stephan, Mathyas, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones; et isti tenentur ad omnia seruicia cum vduornicis de Hymud. Hec sunt nomina equestrium de eodem predio: Teodor, Buthmer, Pousa, Chom, Cuda, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt viginti et tres mansiones. Et isti tenentur ad similia seruicia cum equestribus de Hymud.

In predio Temurd hec sunt nomina jobagionum: Petus, Tybo, Thymoteus, Mortunus, Marcel, Andreas, Demutur, 11Deg, qui cum sua cognacione preter iuuenes et paruulos sunt quinquaginta et septem mansiones; et isti tenentur ad similia seruicia cum jobagionibus de Hymud. In predio Temurd equestrium seruiencium hec sunt nomina: Latus, Thomas, Cepanus, Mortun, Hendus, qui cum sua cognacione sunt preter paruulos et iuuenes XLIIII mansiones, qui habent simile seruicium cum equestribus seruientibus de Hymud. Item in eodem predio sunt duo agasones campestres, Vros et Lybart cum filiis. Item in eodem predio sunt XXIII mansiones carpentariorum, scilicet Chomor et Petur, qui pares sunt cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes in seruicio carpentariis de Hymud. Item due mansiones sunt in eodem predio, scilicet Somboch et Mathey, qui tenentur reficere caldaria monasterio et alia communia seruicia. In predio Temurd vduornicorum hec sunt nomina: Fenerus, Arlber, Scentus, Myroch, Kyda, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt quadraginta sex mansiones; et isti ad consimilia sericia cum vduornicis de Hymud. Et iste tres ville sunt sub vno gyro siue circulo metarum. Vnde prima meta est in occidente cum statua iuxta villam Macha, et sic cum pluribus metis uadit iuxta magnam uiam, tendit ad orientem, et ibi est villa Grebuch sibi commetanea; deinde dimissa magna via uadit iuxta uineas uersus meridiem, et ibi ultra uiam habet metas cum statua, et ibi est villa Halas commetanea; deinde cum pluribus metis vadit ad villam Guruch, que est ipsi commetanea; proinde cum metis descendit ad occasum ad villam Ruch, que est similiter commetanea; inde descendit cum metis ad partem septemtrionalem, exinde iuxta Macham tendit ad occasum, et ibi transit pratu, et sic cum pluribus metis directe vadit ad villam Gregorii; proinde de curia dicti Gregorii tendit ad partem septemtrionalem; exinde cum metis ad occasum, et ibi est commetanea villa Chichov; postmodum facit saltum ultra magnam viam, et cum metis ascendit ad monticulum ville Chichov, et de monte descendit versus partem septemtrionalem ad magnam uiam; exinde iuxta uiam cum pluribus metis tendit ad orientem, et sic iuxta predictam villam Macha mete terminantur. Terra autem harum trium villarum est secundum communem consideracionem bonorum virorum ad quadraginta uel plus aratra uallatam (így) multis 12metis, et est conterminalis cum his villis, scilicet Grabuch, Halaso, villa Macha, et ceteris supradictis.

In predio Beled hec sunt nomina vduornicorum: Creus, Haga, Menke, Moko, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt XX due mansiones; et isti pares sunt in seruicio cum vduornicis de Hymud. Hec autem villa secundum communem consideracionem bonorum virorum habet terram ad quinque aratra uallatam multis metis, et est conterminalis cum hiis villis, scilicet Grabuch, Macha, villa Ladamer et secunda villa Beled vduornicorum Regis.

In predio Almas hec sunt nomina jobagionum: Torda, Buzoch, Michael, Thomas, Gurge, Machsa, qui cum sua cognacione sunt preter pueros et iuuenes XIIII mansiones; et hij sunt pares in seruicio cum jobagionibus de Hymud. Hec sunt nomina equestrium in eodem predio: Egud, Cothob, Leure, Texe, qui cum sua cognacione pretes paruulos et iuuenes sunt X et nouem mansiones. Et hij tenentur ad omnia seruicia sicut equestres de Hymud.

I predio Fyzegtu hec sunt nomina jobagionem Petur, Tupoz, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt sedecim mansiones; et hij sunt pares in seruicio jobagionibus de Temerad. In eodem predio nomina aratorum seruorum hec sunt: Niche, Tyze, Pentuc cum filiis, qui preter puerot et iuuenes sunt VII mansiones. In eodem predio sunt duo pastores, quorum nomina hec sunt Whd cum duobus filiis. In eodem predio hec sunt nomina vduornicorum: Wolt, Hozuga, Chule, Chynt, qui preter pueros et iuuenes sunt nouem mansiones; et hij tenentur ad omnia seruicia sicut alii homines eiusdem condicionis de Hymud. Hee due ville sunt site sub vno gyro siue circulo metaru, et habent magnam terram secundum communem consideracionem bonorum virorum sufficientem cum fenetis ad viginti aratra uallatam multis metis, et partem Danobii cum duabus insulis secundum quod protenditur terminus eorum (így), et habet conterminales has villas: Sar, Bylla, Nezmel, Astanc, Sumuld.

In predio Ynev hec sunt nomina seruorum equestrium: Vuuba, Gregor, Vska, qui preter pueros et iuuenes sunt XI mansiones, et tenentur in animalibus suis trahere currus, ferre tentoia et coquinam Abbatis ac alia honera preter uictualia, 13et habet terram communem cum populis Albensis Ecclesie et vduornicis ac ciuilibus secundum communem consideracionem sufficientem ad sex aratra cum fenetis.

In predio Lazlo hec sunt nomina seruiencium equestrium: Gurlud, Cheke, Iba, Bes, Dele, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XVI mansiones; et hij tenentur ad omnia seruicia sicut seruientes equestres de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina vduornicorum: Zumba, Ombus, Thomas, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones; et isti pares sunt cum vduornicibus de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina agasonum: Petur, Tumpa cum filiis: et isti tenentur ad omnia seruicia sicut superiores. In eodem predio hec sunt nomina pastorum ouium: Ombruus, Keseleud cum fillis; et isti tenentur ad omnia seruicia. Et hec villa secundum communem consideracionem uicinorum habet terram cum siluis et fenetis ad duodecim aratra cum metis circumdatam, et est conterminalis cum hijs villis scilicet: Zelebeg, Bysa, Gund, Gunu.

In predio Hegce hec sunt nomina seruorum vduornicorum: Nicolaus, Somboth, Campa, Michael, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt octo mansiones; et isti tenentur ad simile seruicium cum vduornicis de Hymud. Et isti habent centum iugera terrarum preter pascua et feneta.

In Comitatu Zala in predio Hegmogos, quod alio nomine dicitur Apati, sunt sexaginta due mansiones preter paruulos et iuuenes, quorum nomina sunt hec: – – Bath sacerdotis, Pepul, Petur, Ledin, Herceg, Miclous et ceteri, de quibus in quolibet mense duo cum uno equo suo debent tenere et custodire equos Abbatis, ibicunque ipse Abbas fuerit, in stabulo non iu campis – – – – Abbatis; terram autem habent secundum communem consideracionem uicinorum ad XII aratra – – – arundineta, feneta et nemora, et colles et pascua pecorum, que omnia sunt eis communia circumquaque dictum montem cum vdvornicis Regis de predicta villa Heygmogos; conterminales uero villa habent has: Tupulca, Kezu, a quibus terra eorum separata est per metas erectas ab antiquo.

In eodem Comitatu in villa Copulcho sunt donati de seruis suis – – – L, sicut continetur in priuilegio 14suo, scilicet VI mansiones cocorum, quorum nomina sunt hec Copo, Bene, Jacob, Ceke, qui cum filiis et cognatis et preter paruulos sunt VI mansiones. Et in eadem villa sunt seruientes equestrer VI mansiones preter paruulos, qui omnes tenentur – – – – – – – – – et isti habent terciam partem terre eiusdem Copulcho in agris, in siluis, in fenetis; et in eadem terra est vnum molendinum Ecclesie supra molendinum monasterii de Almad.

In predio Elbu libertinorum – – – – nomina: Stephan, Cyma, – –, Chon, Pentuc, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt triginta quinque mansiones, qui secundum assercionem eorumdem debent dare de quolibet manso monasterio annuatim dimidium fertonem, et debent procurare Abbatem cum sua familia annuatim – – – boue trienni et aliis necessariis ad sufficienciam, quam procuracione, si Abbas non descendat apud eos – – – – ad monasterium. Item colligunt fenum monasterio – – – – – – – et hec villa secundum communem consideracionem uicinorum habet terram ad X aratra cum pluribus metis circumdatam, et est conterminalis cum hiis, villis, scilicet Bech, Veod, Tarcan – – – uero commetanei sunt populi Regine.

In eodem Comitatu de Zala iuxta fluuium eiusdem nominis – – – – – et ultra pontem habet Ecclesia Sancti Martini terras in duobus locis ex citra parte septuaginta iugera fin – – – – – pascua et nemora communia cum nobilibus nepotibus scilicet Heym et Herruz et filiis, et ultra cum ciuilibus de Zala et cum populis monasterii Sancti Guthardi; preter pascua et nemora et capestria habet trecenta iugera arabilia et fenetum ad XIII iugera, et habet seruos aratores et uinitores VI mansiones cum filiis et cognatis, quorum nomina sunt hec: Poch, Fenyes, Joanus, Golombud, Elda, Herimus (?).

In predio Weynuch hec sunt nomina piscatorum: Poch, Gaalt, Ibus, Ekeshe, Jacob, – talus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt septugainta mansiones; et isti tenentur ire in carina Abbatis cum numero personarum ad arbitrium domini Abbatis vsque ad Zigethfey in expensis Abbatis regendo totaliter ipsas carinas, et quamdiu ibi existunt, officia nautarum exercent; vbi uero carinas suas 15reducunt ad propria, dominus Abbas tenetur dare equum ad trahendum eas. Item tenentur piscari omni congruo tempore vsones monasterio cum retibus paratis per ipsos de filo monasterii. Item tenentur dare pisces fratribus ad XL scutellas, scilicet ad quamlibet scutellam duo potima frusta omni die. Item dant procuraciones domino Abbati. Preterea dant liberas decimas monasterio. Item dant bouem triennem cum brasio et anno – – ad festum Sancti Martini. Et hec illa habet – – – – – ad viginti aratra, et ultra Danubium ad quinque aratra cum pluribus metis circumdatam et est conterminalis cum hijs villis: Gunu, Hucche, Guud, – –, Vrucang.

In predio Zoa hec sunt nomina equestrium seruiencium: Wud – – – – – – qui cum sua cognacione prete paruulos et iuuenes VI mansiones. Et isti tenentur ad omnias seruicia cum equestribus de Hymud. Et isti habent terram communem cum predio Veynuch.

In predio Olup hec sunt nomina jobagionum: Leustah, Mortun, Ybrahym, Paulus, – – – – – cum cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VI mansiones; et isti sunt liberi et tenentur Ecclesie seruire in legacionibus, tamen in expensis Ecclesie. In eodem predio hec sunt nomina jobaionum equestrium: Zumber, Bul, Paul, Woska, qui cum sua cognacione – – – – – – – – – – – secundum assercionem eorum debent portare vinum de symigio et de Zala – – – curribus et animalibus, et debent ire ad legaciones in propriis equis, in expensis tamen monasterii, et procurant Abbatem communiter cum villa. Alia seruicia sicut de Temerat – – –. In eodem predio hec sunt – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – sunt octo mansiones. Et isti tenentur ad omnia seruicia sicut alii pulsatores. Hec sunt nomina sacriferorum in eodem predio: Halaad, Gecha, Buchte, qui cum sua cognacione preter paruulos – – – – – – – – – – – – – – – – – – – milia serucia cum aliis sacriferis. Et hec villa secundum communem consideracionem uicinorum habet terram ad viginti aratra cum pluribus metis circumdata; et est conterminalis cum hijs villis: Buun, et villa Magadia de gen – – – – – – – – – – – vinitores – – – – – – – hec sunt nomina – – – Petur, Rypol, Obus, Gregor, Petuc, qui 16cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XXVIII (mansiones). Et isti tenentur ad similia seruicia sicut vinitores de Olsuc. In eodem predio – – – – – – – – – – – – – – – – – – – jobagiones de Hymud. Et hec villa secundum communem consideracionem bonorum virorum habet terram ad triginta quinque aratra cum siluis uallatam pluribus metis; et est conterminalis hijs villis scilicet Gulla et villa – – – – –.

In predio Thuno hec sunt nomina bucardionum Sa– – – – – – – – Ilemer, Myca, qui cum sua cognacione et filiis preter paruulos et iuuenes sunt XVIII mansiones. Et isti tenentur – – – – – – Ilemer, Myca, qui cum sua cognacione et filiis preter paruulos et iuuenes sunt XVIII mansiones. Et isti tenentur – – – – – – cum Abbate quocunque ierit – – – – – – – – – – – – dare pro descensu Abbati communiter cum villa bouem trierbem, et alia necessaria et sufficiencia pro sua familia. In eodem predio hec sunt nomina vinitorum: Syd, Pentuk, Mortun; et isti – – – in seruicio – – – – – – – Olcha, Sygus, Pentuk; et isti tenentur dare annuatim – – bouem triennem – – – – – – – et – – – – – – et candelas triginta longas – – – – – – – – – – – – – ad tria aratra – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes – – – – – – – – – – conterminas villas scilicet Kendy – – – – – – – –.

In predio Scelcus hec sunt nomina exequialium – – – – – – – – – – – – – – – – – – iuuenes sunt XIIII mansiones; et isti tenentur dare in festo Sancti Michaelis annuatim unam tunellam uini – – – – – – – – – – – – cum uno frisatico, et hec ipsimet deb– – – – – – – – – in legacione ubi insuper unaquelibet mansio soluit dimidium fertonem, et ad alia seruicia non tenentur; nisi in anno semel dant Abbati procuracionem. In eodem predio hec sunt nomina exequalum: Myco, Wencer; et isti tenentur dare annuatim unum bouem trierbem, centum albos panes, unam tunellam vini et ipsimet portant ad monasterium. Item procurant Abbatem communiter cum villa. Item portant fenum monasterio. Et hec villa habet terram ad decem aratra, et cum populis hospitularium in dimidietate parte terre eiusdem ville preter populos – – – 17– – – – habent decimam – – – – – – – – – – – – –.

In predio Tapan hec sunt nomina jobagionum equestrium: Prych, Paulis, Eldu, Mortunus. Et isti tenentur seruire monasterio in equis propriis et ad alia seruicia non tenentur, sicut de villa Temurd. In eodem predio hec sunt nomina aratorum: Mauog, Ilba; et habent terram communem cum villa sufficientum ad duo aratra.

In predio Heche hec sunt nomina jobagionum: Ibrahym, Clemen, Cheka, Alexander, qui cum sua cognaicone preter paruulos et iuuenes sunt nouem mansiones. Et isti sunt de genere curialium, et debent fieri, si boni et fideles fuerint; et habent terram propriam hereditariam liberam.

In predio Karalka (?) hec sunt nomina oduornicorum seruorum: Pousa, Paul, Mathyas, qui preter paruulos et iuuenes sunt nouem mansiones et isti tenentur arare et ad consimilia seruicia sicut vduornici de Hymud. Et isti habent terram ad tria aratra, preter prata et feneta et pascua pecorum communiter cum villa et congruum locum aptum ad molendinum. Conterminales habet villas Calt, ciuiles castri Barba, Ilmar.

In predio Sar hec sunt nomina jobagionum: Sochv, Petur; et isti tenentur ad eadem seruicia, ad que jobagiones de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina seruorum: Tyze, Somboth, Scenie, Scenke; qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VII mansiones. Isti habent terram arabilem trecenta iugera. Preterea habet Ecclesi ibidem siluas in tribus locis ad quingenta et L iugera; item feneta ad X iugera, et molendina in quinque locis. Conterminales autem habent has villas: Kaluzt, Premortun, et villa filii Bors et agasones Regis.

In predio Kejr hec sunt nomina libertinorum: Geruas, Povka, Pous, Michael, Layrencius. Hec sunt nomina seruorum de eodem predio: Cyrus, Wylma, Cokma, Paulus; et isti tenentur ad omnia seruicia sicut alii serui Ecclesie; et ibidem monasterium habet terram metatam vndique ad quingenta iugera, et siluam ad wad – – iugera, fenetum uero ad duo iugera. Conterminales autem habent has villas, scilicet – –.

In predio Scanito hec sunt nomina jobagionum: Paul, 18Sompub, Solomun, yui cum (cognacione) sua preter paruulos et iuuenes sunt sex mansiones, et isti tenentur seruire in equis propriis, et debent vina portare; eciam dant desc – – – –. In eodem predio hec sunt nomina equestrium seruiencium: fornos, Ilmerus, Debulo, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VII mansiones; et isti pares sunt in seruicio cum aliis equestribus. In eodem predio hec sunt nomina aratorum: Petur, Sov, Pyncust, Kathina, Sita; et isti sunt serui Ecclesie. Hec autem villa habet terram metatam ad V aratra; conterminales autem habet has villas: Villa Andree et villa Martini, Kezu, et villa Sancti Benedicti.

In predio Erechtu hec sunt nomina aratorum: Paulus, Peth cum filiis (et cognatis); et isti in seruicio sunt pares aliis aratoribus (et pastoribus, et ibidem monasterium habet terram ad duo aratra, que cum aliis eidem sunt communia et pascua. Mete, que sunt inter Erech et Ceres fluuios sunt totaliter Ecclesie et ipsius fluuii).

In predio Asvantv hec sunt nomina seruorum: P –, Mortun, Karechin, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XV mansiones. Et ibidem Ecclesia habet terram ad tria aratra preter feneta, et arundineta, et piscaturas, et aquam Myler, que totaliter sunt Ecclesie et V molendina.

In predio Nema hec sunt nomina jobagionum: Albert, Simoun, Paul. Et isti sunt liberi soluentes tributa. In eodem predio hec sunt nomina seruorum: Mathey, Karachyn cum suis cognatis et filiis; et Monasterium ibidem habet terram ad vnum aratrum preter prata, et feneta, et arundineta, que sunt communis cum eadem villa, et in Danobio piscaturam, et duas insulas, unam citra, aliam ultra ipsam piscaturam. Et sunt ei conterminales hee ville: Gunu, villa Cepani et villa Symand, Fyus et Chyco.

In duobus prediis Fyvs hec sunt nomina jobagionum equestrium: Bekes, Endere, Sumug, Pydast (?) cum suis cognatis et filiis, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XXXII mansiones; et isti pares sunt in seruicio cum equestribus de Hymud. In eodem predio hec sunt (nomina) aratorum: Heguy, Scereda, Gal, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt nouem mansiones, et isti sunt pares aliis aratoribus. In eodem predio sunt nomina 19pulsatorum: Cydu, Pousa, Abraham, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones; et isti pares sunt aliis pulsatoribus. Et ibidem tres mansiones pastorum: Chud, Pathan, Michael. Et hec villa habet terram pluribus metis metatam ad X aratra circumquaque, arundineta cum piscacionibus multis et Myler fluuio; et conterminales villas habet has: Chico, Harazty, Kezu, Nema, Renka. Et in predicto – – – les boues, et illud predium circumdatur aquis arundinetalibus pro metis. In quibus dictis villis Ecclesia habet terras et piscaciones communes cum eisdem villis.

In predio Mehez hec sunt nomina jobagionum: Texe, Luck, Mortun, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XII mansiones, et isti pares sunt in seruicio cum jobagionibus de Vegne. Et hoc predium habet terram ad IIII aratra, conterminales autem villas habet has. Villa Endre, Apatj, populi Regine.

In predio Sebus hec sunt nomina seruorum: Pentuc, Scerda, Mortum cum filiis et cognatis. In eodem predio hec sunt nomina aratorum:………………………; et hoc predium habet terram ad X aratra, et habet multa loc apta ad molendina super fluuio Baba, qui alio nomine dicitur Sebus a capite metarum supra usque ad finem, a meridie medietate aque et alvey eiusdem aque, et siluis, et nemoribus, et fenetis, et stagnis metatam vndique multis metis; conterminales vero habet has villas:…………………….

In predio Salya hec sunt nomina jobagionum: Omoch, Hozug, Cheme, Leurinc, qui cum filiis et cognatis preter paruulos et iuuenes sunt XV mansiones, qui tenentur seruire monasterio in communiis (így) seruiciis, et insuper quilibet quelibet mansion soluit unum fertonem. In eodem predio hec sunt nomina seruorum: Scegun, Mathey, Miclous cum filiis et cognatis; et habet piscatores VI mansiones, quorum nomina sunt hec: Komos, Matheus, Scemet, Hyze, Chyglo, Fileo, Abram cum suis cognatis et filiis. Eciam habet pulsatores, et siluas et pomeria multa. Terram autem habet magnam secundum consideracionem bonorum virorum ad quinquaginta aratra metatam undique multis metis; conterminales villas habet has: …. (Et habet eadem terra octo bonas villas, quarum nomina hec sunt scilicet: Wagprior, II-a Dyaqui, III-a Stara, 20IV-a Vyfolu, V-a Vduory, VI-a Molua, VII-a Vduoro, VIII-a Buhturuyay. Hee ville sunt in parochia Posoniensi. Nona villa est infra limites de Nitria, et ecclesia Sancti Spiritus, et pomerium valde bonum, et terra donata a magistro Smaragdo ad tria aratra cum fenetis usque ad villam Galantha. Et ibi habet dicta Ecclesia terram ad V aratra, et villam unam eodem nomine nominatam, scilicet Galanta). In predio, vbi est palacium hec sunt nomina jobagionum liberorum, et habet libertinos ab eodem S. magistro donatos: Covka, Vud, qui preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones, qui tenentur ad omnia seruicia et tributo, et sunt pares hominibus de Salya. Et ipsum predium terram habet ad… aratra metatam, et habet duo molendina et loca apta ad plura molendina.

In predio Budruc hec sunt nomina piscatorum: Budruc, Huke et ceteri cum cognatis et filiis, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones. Et isti habent terram ad … aratra (cum villanis Semtey communem in pascuis, et fenetis et arundinetis preter locum stagni, quod stagnum uocatur magnum et longum iuxta Danobium, et habet alueum fluentem de Danobio intus et retro, qui locus stagni est totaliter Ecclesie Sancti Martini, et inundacione aque et siccitate, qui piscatores habent viuere communiter de Danobio et arundineto, quod adiacet, de arundinibus et virgultis, et habent terram arabilem ad viginti V iugera cum sessione sua).

In predio Kenesna hec sunt nomina jobagionum equestrium seruiencium cum equis suis: Turda, Mathyas, et Kec, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones, qui tenentur ad eadem seruicia cum jobagionibus de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina curriferorum: Munkac, Lede, Egude, Kud, qui tenentur portare pisces ad monasterium in propriis curribus et expensis uel pro precio unius currus tenentur soluere unum fertonem. In eodem predio hec sunt nomina piscatorum: Tebe, Petrus, Buhtus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones, et preter officium piscandi annuatim tenentur dare monasterio sex boues triherbes. In eodme predio sunt tres mansiones exequalium, quorum nomina sunt hec: Byusius, Nerka, Putus, qui annuatim tenentur dare in festo Sancti Michaelis 21III fertones per capita eorum. Et hoc predium habet terram metatam ad viginti quinque aratra exceptis pratis, stagnis et arundinetis et piscatura, quam habet in Tycia; (et quod habet Tyciam totam cum piscacione sua et insula a capite metarum usque ad Kenesanie, et arundinetum adiacentem Tycie usque ad portum ubi transitur per Tyciam). Conterminales uero habet has villas: Zuthumar….

In predio Elchen, quod alio nomine uocatur Batha hec sunt nomina seruitorum A., B., C., P., S., cum suis cognatis et filiis, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XX mansiones, qui debent arare et piscari. Et hoc predium habet terram ad duo aratra, preter pascualia et feneta, que sunt communia cum villa. Similiter piscaturam in danobio et in fluuio. Conterminales habet has villas: Batha; et in aliis stagnis, que oriuntur ex Danobio, habent partem piscandi communem cum villanis. (Predium Elchen obligauimus pro octo marcius octo annis magistro Johanni et Dominico filio Bani in festo Beati Mathie anno Domini M°CCC° duodecimo.)

In predio Enyg hec sunt nomina jobagionum equestrium ………………………. qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt due mansiones. Et isti pares sunt in seruicio aliis equestribus. In eodem predio hec sunt nomina aratorum: Orod, Modoros, qui cum sua cognacione et filiis preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones. Et isti similes sunt aliis aratoribus. Et istud predium habet terram ad IIII aratra, et fenetum et stagnum in valle, que subiacet ville communiter cum eadem villa. Conterminales uero villas habet has: Bosuc, Costan, Tapan.

In predio Lety hec sunt nomina populorum, qui vulgo dicuntur megemuto: Pousa cum germanis et filiis; qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VI mansiones. Et hoc predium habet terram ad tria aratra et fenetum nomine Apartoe, arundinetum et pascua pecorum communiter cum vduornicis; et in IIII locis locum congruentem piscacioni, qui wlgo Weyz appellatur.

In villa Samard sunt due mansiones de genere cellariorum, quorum nomina hec sunt: Leve, Alyze cum germanis et filiis. Et habent terram sufficientem ad usum eorum communiter 22cum villa in insulis et pratis et arundinetis et stagnis. Et habent vineas; et Ecclesia habet ibi IIII vineas.

In villa Gan sunt tres mansiones exequialium, quorum nomina hec sunt: Martinus et Wercha cum filiis, qui annuatim tenentur dare singuli L ydrias vini. Et Ecclesia in eadem villa habet terram ad duo aratra, et fenetum ad estimacionem X iugerum: et siluas et pascua pecorum communiter cum villa.

In villa Meger sunt equestres seruientes X mansiones: Bene, Zoboy, Mortun cum suis cognatis et filiis. Et habent terram cum villanis, scilicet populis Albensibus et ciuilibus Symigiensibus ad V aratra et feneta et pascua communia cum eisdem.

In villa Kevrusheyg hec sunt nomina jobagionum: Serda, Gregor ………….. qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt XII mansiones. In eodem predio est una mansio buchardionis nomine Nyche, qui habet simile seruicium cum buchardionibus de Toryan. Ibidem unus pulsator nomine…, qui habet simile seruicium cum aliis pulsatoribus. In eodem predio hec sunt nomina seruorum: Sycla cum filiis, Pentuc…, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VIII mansiones. Et ecclesi ibidem habet terram ad duo aratra, siluas in quinque locis, feneta in duobus locis, pascua pedorum uero communiter cum villa.

In villa Rad hec sunt nomina seruorum vinee cultorum: Mathys, Andreas, ……………… qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X mansiones. Vnus jobagio nomine M. In eadem villa sunt tres mansiones preconum, quorum nomina sunt hec: Michael cum germanis, qui in seruiciis sunt pares aliis preconibus.

In villa Fen est unus vinitor nomine Hosuet. Et isti habent terram communem cum villa ad usum eorum sufficientem.

In villa Endred sunt duo vinitores, quorum nomina sunt Bugar et Wylma. Et ibidem Ecclesia habet duas vineas, terram, siluas et pascua peccorum communiter cum villa.

In villa Ziduch hec sunt nomina jobagionum: Nicholaus, Bunth, Raslo – – – – – singuli eorum vineas. In eodem predio sunt tres mansiones seruorum: Comud, Cymotey. 23Et ibidem Ecclesia habet unum aratrum ad IIII aratra, siluam uero et prata et pascua communiter cum villa.

In villa Gamas Ecclesia habet unum mancipium cum duobus filiis et uno fratre, quorum nomina hec sunt: Cheme, Apat, Mortum. Et ibidem habet duos homines, quos redemit de filio Endus: Champam et fratrem eius. Terram uero habet ad duo aratra et IIII vineas, siluam et pascua peccorum communiter cum villa.

In villa Wlues sunt V mansiones vinitoru, quorum nomina sunt hec: Mogl, Elyas, …………….Et habent terram ad unum aratrum, siluam et pascua peccorum communiter cum villa.

In Tord ecclesia sita est in terra Sancti Martini, et ibidem hec sunt nomina jobagionum: Thomas, Ipoch, Ister et frater eius, Septus. Terram uero habent ad tria aratra, fenetum in duobus locis, siluas et pascua peccorum communiter cum villa. Tenentur seruire sicut jobagiones de Tepey.

In villa Gopoe sunt filii nepotis Nicolai, qui datus fuit in decimam; qui habet terram communem cum villa et unum mancipium, et habent terram ad nouem aratra cum siluis et fenetis et cum una valle, que iacet in media terre metate cum villis, quarum nomina sunt hec: Wicha, Kara, Tepey, Gyrchi, Fayz infra dictas villas.

In villa Feyreghaz monasterium habet unum libertum nomine Boch, et alium seruum nomine Johannes; terram uero ad tria aratra, et siluas ad centum jugera, fenetumm ad VI iugera.

In villa Fayz sunt due mansiones jobagionum German et Belya; et est una mansio vduornici nomine Peter, qui in seruicio est, sicut alii vduornici de Tepey. Terram uero habet ad duo aratra, et pascua peccorum et siluas habent communiter cum villa.

In predio Tepey hec sunt nomina jobagionum: Musun, Bene, Stephan, Colondus, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt quinquaginta et sex mansiones. Et isti tenentur seruire sicut…………………………………… In eodem predio hec sunt nomina vduornicorum: Scemdi, Adam, Endre, Bed, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt nouem mansiones; et isti tenentur ad omnia 24seruicia, ad que vduornici de Hymud. In eodem predio sunt IIII mansiones fabrorum, et isti tenentur sicut alii fabri. Et ibidem est unus cocus cum filiis nomine Vodrus. Habet autem villa hec terram ad X aratra, siluas multas et feneta. Hec autem terra est undique pluribus metis metata, conterminales villas habet has: Fayz, Wycha, villa castrensium, mynor Tepey.

In minore Tepey hec sunt nomina jobagionum: Reuka, Mersa, Pancev, Oth, et isti tenentur………………………………… Terram uero et pascua peccorum habent communiter cum villa.

In Cenobio Sancti Jacobi quod wlgo Remete dicitur, habet Ecclesia terram ad duo aratra ex donacione domini Bele Regis, assignatam sibi cum metis ex mandato ipsius per Isyp magistrum pincernarum Regis Colomani et centurionem nomine Warou, sicut in priuilegio domini Regis plenius continetur.

In predio Cutus Ecclesia habet duo aratra et X mansiones seruorum, quorum nomina sunt hec: Batha, Karachyn, Budur et ceteri. In eodem predio hec sunt nomina cubiculariorum: Modor, Zyget, Joulegeu, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt VII mansiones, et isti tenentur ad similia seruicia sicut cubicularii de Hymud. In eodem predio sunt precones Nemhy cum filiis et cognatis, et isti pares sunt in seruicio aliis preconibus. Ibidem eciam sunt pistores due mansiones Exa et Helya cum filiis. Preterea Ecclesia ibidem habet alios homines debitores ad cetera (így) officia: Bacha cum filiis et cognatis. Hec autem villa habet terram et siluam magnam inter duos lacus lutosas certis metis circumdatam.

In predio Naryhag in villa Petend libertinorum hec sunt nomina: Georgius, Whus, Paul, Paxa, Pousa, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt viginti due mansiones. Et isti annuatim tenentur adre quilibet eorum dimidium fertonem et cetera seruicia sicut alii libertini. Et hec villa secundum communem consideracionem uicinorum habet terram ad X aratra, et fenetum ad totidem (centum iugera) aratra, siluas uero in duobus locis ad ducenta iugera, preter 25pascua peccorum et nemora.

Vissza

Keresés

© 2000-2020 Bugár Zoltán. Minden jog fenntartva.