Wenzel Gusztáv: Árpád-kori új okmánytár Codex Diplomaticus Arpadianus Continuatus, 1. kötet
2009.12.17 20:18
37.
Fulcumár gróf a bakonbéli apátságot Palan és Meletha helységekkel adományozza meg.
1181.
Quoniam preter ceteros humane nature defectus in hanc vallem lacrymarum abliuionis passionem incurrimus, mirabilis inoleuit consuetudo, vt ea que racionabiliter ordinantur, litterarum appicibus commendarentur et sic uiuaci memoria detinerentur. Notum sit igitur presenti generrcjoni et ei, que ventura est, quod anno ab incarnacione Domini millesimo centesimo octuagesimo primo, regnante gloriossissimo Rege Bela pie recordacionis Geise Regis filio, Nicolao Sttrigoniensi Episcopo existente, Johanne Besprimiensis Ecclesie Episcopo, Farkasio Palatino Comite, Dionysio Baciensi Comite. Ego Fulcumarus Comes religiosorum patrum vestigia secutus, qui pro remedio animarum suarum de suis bonis Ecclesias Dei ditauerunt, Ecclesie Beati Mauricii de Bel predium quod dicitur Palan cum duobus aratris et quatuor mansionibus cum filiis et filiabus, quorum nomina hec sunt: Berges cum filio nomine Sudan et filia Pita, Som cum tribus filiis Somos, Bot, Quisid; preterea Cin cum duobus filiis Rouza, Bugar, et cum fratre Rve. Dedi eciam 77vnum seruum nomine Seged et duos pulsatores Jeremiam et Bvdam cum matre et sorore, quarum nomina hec sunt: Hugus et Catrina. Dedi preterea quasdam ancillas ad textrinum opus, que fratribus pannos pararent; et hec sunt nomina illarum: Lence cum duabus filiabus Bububra et Duba, Hugud cum sorore Degve, et Cuce. Dedi eciam in eodem predio tredecim equos indomitos, triginta porcos, centum oues. Cujus predii talis est situs; de sylua Keurus incipiens transit ad sepulcrum, inde ascendit, et descendit ad molam Surt, deinde ad syluulam leprosorum, et inde transiens per Egrug extenditur vsque ad puteum et descendit ad foueam uulpinam, sicque reuertitur ad predictum locum Keurus. Item aliud predium Meretha cum duobus aratris et cum duabus mansionibus, quarum nomina hec sunt: Nicolaus et alter Vendeg Cujus predii terra ab arbore pyri sumens inicium tendit ad magnam viam et inde ad Nanay, de Nanay veniens ad lapidem, et inde ad predictum locum. Item dedi in Heney sex vineas cum quinque vinitoribus quorum nomina hec sunt: Atta cum filio, Cega, Furnod, Uzd, Lusad. Dedi eciam duo tapecia et vnam cortinam de bysso et alteram de lini, et vnam scutellam argenteam, et cyphum cum coopertorio ponderantes quatuor marcas. Istis donis donaui Ecclesiam Sancti Mauricii.
(Az eredeti után. Czech).———
Vissza