Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, X/4., CODEX DIPLOMATICVS, CC.
2009.12.17 20:39
CC.
Vsus cognominum, et actum potentiariorum inualescentium per familiam de Kanisa documentum. Anno 1405.
Serenissimo Principi Domino Sigismundo, Dei gratia Hung. Dalm. et Croat. etc. R. Marchionique Brandenb. et Sacri Romani Imperii Vicario Generali et Regni Bohemiae gubernatori, etc. Domino eorum honorando, Conuentus Monasterii Saxardiensis orationum suffragia deuotarum. Vestra nouerit Serenitas, quod cum nos omni reuerentia, qua decuit, receptis literis vestris annualibus religiosis viris Domino Fratri Ladislao Praeceptori et Conuentui Cruciferorum Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba, ad citationes, inquisitiones, prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae iuxta regni vestri consuetudinem talibus in processibus, fieri consuerant, 448facienda, generaliter datis et gratiose concessis, nobisque directis, iuxta earumdem continentiam, vna cum Johanne, filio Petri de Sancto Nicolao, homine vestro inter alios homines vestros in iisdem literis vestris annualibus conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet fratrem Olaum, sacerdotem, vnum ex nobis, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio duximus destinandum. Qui demum exinde ad nos reuersi vniformiter retulerunt: quod praedictus homo vestrae Maiestatis, ipso nostro testimonio praesente, in Dominica Judica proxime praeterita, in Comitatu Tolnensi simul procedendo ab omnibus quibus decuisset, et licuisset, Nobilibus scilicet ac ignobilibus et alterius cuiusuis status et conditionis hominibus palam et occulte diligenter inuestigando, talem de infrascripitis comperissent veritatem. Quod Andreas de Kustyan, et Dominicus dictus Chuth, Castellani de Simontornya, tam ex propria eorum audacia, et temeritate, quam etiam ex commissione et voluntate Magnifici viri D. Stephani, filii Johannis de Kanysa, et Nobilis Dominae relictae quondam Domini Nicolai, filii eiusdem Johannis, feria secunda proxima post festum B. Valentini Martyris proxime praeteritum, missis Nicolao de Gyanth, Andrea Safar dictis, Dominico Sartore, Andrea piscatore, Johanne filio Nicolai, Blasio Bogar, Petro sutore, Benedicto similiter sutore, Petro fabro; Nicolao filio Thomae, Petro Feketew, Andr. Bynum nominatis, Egidio pellifice, Georg. filio Cosme, Steph. Polgar, Ant. Thors, P. Boda, Georg. Chykow, Matthia Dekan et Ben. Feketew, nominatis, in praedicta Simontornya item Mich. Thymar, Petro filio Benedicti, Barnaba Matthia et Petro filiis Wyda, altero Petro Bako, Martino 449Santha, Johanne Penthus, Fabiano Santha, Johanne Konthar dictis, Gallo filio Andreae, Blasio filio Pauli, Cosma, Johanne de Somogh, Petro Gywah, Stephano de Kethew, nominatis, et Dominico fabro in Wysala, nec non Petro Thomay, Blasio Sclauo, Johanne filio Stephani Benche, Luca filio Andreae, Emerico et Petro filiis Matthiae, altero Petro de Apor, Jacobo Penthus, et Nicolao de Zenthpéter; item Stephano filio Johannis, Fabiano filio Kelek, Nicolao filio Jacobi, Ladislao filio Michaelis, Blasio filio Pauli, Valentino et Anthonio filiis Thomae, Michaele Sutore, Emerico Fees, Petro filio Ladislai, Nicolao filio Benedicti, et Stephano filio Andreae, in Myzla; nec non Matthia Carnifice, Petro filio Michaelis, Ladislao et Johanne filiis Nicolai, Michaele, Thoma Bapzo, Johanne Kele, Petro, Valentino Borz, Johanne Thymar, Blasio, Matthia Sebewk, Ladislao filio Michaelis, et Matthia filio Thekus, Emerico Sees, Petro Bessenew, Clemente similiter Bessenew, Petro Sartore, Blasio filio Briccii, Johanne filio Dionysii, Petro et Francisco Sartoribus, altero Petro filio Michaelis, Johanne Ilwa, Valentino et Paulo filiis Anthonii, Valentino Carnifice, Georgio filio Dosa, Michaele filio Johannis, Andrea fabro, Stephano Kom, Demetrio Fabro, et Michaele Langas, in Zekel; item Joh. filio Steph. Martino Soga, Georg. Magno altero Georg. Koronow, Joh. Cyko, altero Joh. fi Paul. Georgio Talchy, Johanne Sartore, Benedicto filio Matthaei in Cyges; nec non Nicolao Veres, Georgio filio Jacobi, altero Georgio Fees, Nicolao Tychan, Benedicto filio Nicolai, Benedicto filio Dionysii, Jacobo Bakon et Georgio Veres in Dorogh; 450item Andrea filio Jacobi, Johanne, Thymar, Francisco similiter Thymar, Jacobo filio Themen, Dominico Boda, Petro Sclauo, Anthonio Gazarn, Georgio Erdews, Andrea filio Johannis, Georgio Henen, Petro Jow, Johanne Kanthor, Petro Orrus, Paulo Kocsmarus, Anthonio filio Dominici, Michaele filio Petri, Emerico filio Georgii, Gregorio filio Johannis, Georgio Sartore, Gallo filio Blasii, Petro Fazekas, Johanne filio Georgii, Dominico Hajas altero Dominico de Gyanth dictis, Georgio filio Thomae, Johanne filio Benedicti, alteri Johanne filio Dominici; et Georgio filio Ladislai, in Gerbew possessionibus scilicet praefatorum Domini Stephani ac nobilis Domini Nicolai commorantibus ad faciem possessionis praedictorum Domini Ladislai Praeceptoris et Conuentus Gyanth vocatae: per eosdemque vniuersa pecora et pecudes quaslibet iobagionum eorumdem Praeceptoris et Conuentus in eadem Gyanth commorantium de facie eiusdem possessionis depelli fecissent: ex quibus vnum pecus bonum permactare, alia vero pecora pro magno pacto praedictis Jobagyonibus de Gyanth praedicta restituti fecissent potentia eorum mediante, in praeiudicium eorumdem Domini Praeceptoris et Conuentus, ac desolationem dictae possessionis eorum Gyanth valde grande. Datum sexto die diei inquisitionis praenotatae. Anno Dn. M-o quadringentesimo quinto.“
Ex originali membrana.———
Vissza