Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, VI/2., CODEX DIPLOMATICVS

2009.12.17 20:38

187

A. Ch. 1299. Idem Andreas Possessiones Rajcsán etc. filiis Drág, per Mathaeum filium Petri Palatini, violenter ademtas, ac seruientibus suis collatas, restituit.

Nos Andreas, Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendantes, significamus, quibus expedit vniuersis, praesentium per vigorem: quod quia Mathaeus, filius Petri Palatini, Martinus filius Bogar, et Paulus de Bereszly, seruientes eiusdem, cum Domino suo contra nostram processerint maiestatem, regnum nostrum spoliando; Nos possessiones Betlehem, Dinosyii, Draag et Petri, filiorum Draag, Rajcsan, Illuz, Berench, et Doboz vocatas, haereditarias, sicut dicebant, quas auferendo idem Mathaeus potentialiter, indebite suis Seruientibus praedictis contulerat, propter meritoria seruitia praefatorum filiorum Draag, reddidimus, eisdem pleno iure et ea plenitudine, quemadmodum ipsorum fuisse dignoscebantur ab antiquo, sine iuris praeiudicio aliorum. Datum Strigonii in vigilia assumtionis B. Virginis. Anno Domini MCCXCIX.“

Ex archiuo familiae Rajcsányianae. Possessiones hae pro iisdem Rajcsányianis sunt confirmatae a Carolo Anno 1317. a Carolo VI. Anno 1739.

Vissza

Keresés

© 2000-2020 Bugár Zoltán. Minden jog fenntartva.