Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, INDEX ALPHABETICUS, INDEX CODICIS DIPLOMATICI HVNGARIAE ALPHABETICVS

2009.12.17 20:17

K

Kurus (Gerold. de), vendit poss. Also-Berencs in C. Nitr. Martino de Bugar, Tav. Magistro.

1287. VII, 2. 115. – (Nobiles de). 1287. VII, 2. 115. – 1298. VI, 2. 152.

A. Ch. 1298. Gregorius, filius Simonis, seruientibus suis Thomae, ac Petro ob insignia fidelitatis merita, terram Salgó e proprietate sua Sóvár confert.

Nos M. Gregorius, filius Symonis, omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in eo, cuius dispositione gubernantur omnia. Ad vniuersorum – notitiam harum serie volumus peruenire, quod, consideratis obsequiosis meritis, et meritoriis obsequiis Comitum Petri et Thomae, filiorum Ypoliti, quae a primaeuo suae aetatis tempore continuo nostro lateri adhaerentes, in arduis caussis et opportunis temporibus nobis exhibuerunt indefesse, se et sua casibus fortunae submittentes, nec discrimina viarum, nec dispendia vitae formidantes, in seruitiis illustris Regis Ladislai, piae recordationis, fideliter viriliter, vnanimiterque nobiscum laborantes, et saepius suam pecuniam expendentes nostro pro honore, quae ad praesens per singula non expedit recitare; sed de multis pauca duximus annotanda: Nam, quum 151istae haereditates Sowar, Sowpotok, et Delna, per dictum regem Ladislaum nobis datae fuissent, et ad huc castrum non habuissemus; praedictum Comitem Thomam misimus ad montem Tarkeu vulgariter nuncupatum, vt eum custodiret, ne aliquis super eumdem montem castrum aedificaret, et nos de hereditate nostra depelleret; quem montem idem Thomas vigilanter et fideliter custodiuit, quoad vsque castrum construximus super eumdem; et etiam per eius protectionem tempore Tartarorum, in eodem monte multi Christiani a captiuitate Tartarica fuerunt liberati, et saluati. Item in eodem tempore, videlicet Tartarorum, nos cum fratribus cognatis, amicis et sociis nostris sub Regach (fors Regécz) cum eisdem Tartaris pugnauimus, de equo cecidimus; et idem Thomas suum equum nobis prebuit, et sic periculum mortis euasimus; ipsius seruitio mediante, et domino propitiante; quas fidelitates considerantes et trutina aequitatis recompensare volentes, supra dictis fidelibus et dilectis nostris seruientibus, Petro et Thomae, particulam terrae de possessionibus nostris, videlicet Sowar et Sowpotok abstrahentes, et per metas publicas separatas, quae primitus Borsous nuncupabatur, nunc Salgow nominatur, eisdem et per eosdem eorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus, de consensu omnium consanguineorum nostrorum et de plena deliberatione animi nostri, dedimus, donauimus contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam; hoc etiam adiicientes, vt si aliquo processu temporis filii nostri, vel heredes ipsorum praedictos Petrum et Thomam vel filios eorumdem super donatione nostra terrae 152dictae vellent vnquam turbare, vel impedire; nitentes recipere ab eis terram praefatam, pro benedictione maledictionem paternam sentiant se incursuros. – Datum II. Kal. Septembris, anno Domini MCCXCVIII.“

Apud Wagner. Dipl. Sáros. p. 310. Katona Tom. VI. p. 1192. sqq.

Vissza

Keresés

© 2000-2020 Bugár Zoltán. Minden jog fenntartva.