Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, III/1., CODEX DIPLOMATICVS
2009.12.17 20:05
A. Ch. 1224. Benedictus, Iaurinensis Praepositus, praedium Czuzar monasterio S. Mariae de monte collatum esse, testatur.
Benedictus, Dei gratia Praepositus Gyuriensis Ecclesiae, et Capitulum eiusdem, vniuersis, ad quos litterae peruenerint praesentes, salutem in salutis autore. Ad vniuersorum peruenire volumus notitiam, quod Erul de genere Pessa ad nos veniens, litteras Domini regis Andreae contulit, hanc formam continentes: Quod ex regali littera omnino facultatem suam disponendi, ac cuique vellet conferendi potestatem haberet. Vnde ipse prout penes se ante disposuerat, nobis voluit protestando reuelare, et coram nobis taliter disponere: quod Monasterio Dominici Bani, quod dicitur de monte Sanctae Mariae, dedit praedium suum, quod vocatur Chuzar, vbi continentur tercenta iugera terrae ad duo aratra sufficientia, et duos seruos aratores, cum filiis eorumdem; quorum nomina haec sunt: Henricus, et Bugar; et octo boues; et in illa terra omnes cognatos suos dixit se penitus expertes pro eo, quod, vt ipse nobis retulit, Dominus Rex Hemricus piae recordationis 465suae Ecclesiae pro seruitio suo contulisset, dum in Hungaria Bubacos expugnasset. Licet vero iam haec robur caperet firmitatis, et posteris possit esse recordabile, in praesentem paginam petiit adnotari, et sigilli capituli nostri impressione insigniri. Anno Millesimo Ducentesimo vigesimo quarto.“
Ex autographo Excelsae Camerae eruit Heuenesi T. 53. p. 30.———
Vissza